Lupi e cani

  Lupus macie confectus cani perpasto occurrit eique dixit: «Tu nites, ego esurio». Tum canis, vicinam domum ei indicans, respondit se illam domum custodire; igitur a domino se ossa et carnem e mensa cotidie accipere. Sic sine labore se ventrem suum implere. «Tibi quoque dominus meus ossa carnemque dabit, si illi officium meum praestiteris: haec est lex. Sub illo eodem tecto securus vives, nec iam in silvis nives imbresque tolerabis. Mihi comes eris,et ego te erudiam». Lupus beatus est nec recusat; at in medio itinere videt attritum canis collum. Tum canem interrogat: «Unde est istud?». Respondet canis: «Nugae sunt! A servisa interdiu alligor: sum enim paulo acrior». Lupus autem exclamat: «Non iam tibi invideo, canis! Ista mihi non placent. Ventris causa libertatem amittere recuso. Libertatem meam catenae anteponam!»

 

Fedro, III, VII, Lupus ad canem

 

               

  Chi invece è in odio al popolo è come un lupo ai cani: questo è lo spirito libero, il nemico delle catene, il non-adoratore, l'abitatore dei boschi.

  Cacciarlo dal suo rifugio - questo fu sempre per il popolo il 'senso del giusto': contro di lui esso aizza ancor sempre i suoi cani dalle zanne più aguzze.

 

   F. W. Nietzsche, Zarathustra, «Dei sapienti famosi»